monumenta.ch > Augustinus > 16
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 3, XV <<<     >>> XVII

Caput XVI SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Huic tempori adiciamus etiam tempus illud, quo usque dicit Sallustius aequo et modesto iure agitatum, dum metus a Tarquinio et bellum grave cum Etruria positum est. Quamdiu enim Etrusci Tarquinio in regnum redire conanti opitulati sunt, gravi bello Roma concussa est.
2 Ideo dicit aequo et modesto iure gestam rem publicam metu premente, non persuadente iustitia. In quo brevissimo tempore quam funestus ille annus fuit, quo primi consules creati sunt expulsa regia potestate! Annum quippe suum non compleverunt. Nam Iunius Brutus exhonoratum eiecit Urbe collegam Lucium Tarquinium Collatinum; deinde mox ipse in bello cecidit mutuis cum hoste vulneribus, occisis a se < ipso> primitus filiis suis et uxoris suae fratribus, quod eos pro restituendo Tarquinio coniurasse cognoverat.
3 Quod factum Vergilius postea quam laudabiliter commemoravit, continuo clementer exhorruit. Cum enim dixisset:
Natosque pater nova bella moventes
Ad poenam pulchra pro libertate vocabit,
mox deinde exclamavit et ait:
Infelix, utcumque ferent ea facta minores.
"Quomodolibet", inquit, "ea facta posteri ferant", id est praeferant et extollant, qui filios occidit, infelix est.
4 Et tamquam ad consolandum infelicem subiunxit:
Vincit amor patriae laudumque inmensa cupido.
Nonne in hoc Bruto, qui et filios occidit et a se percusso hosti filio Tarquinii mutuo percussus supervivere non potuit eique potius ipse Tarquinius supervixit, Collatini collegae videtur innocentia vindicata, qui bonus civis hoc Tarquinio pulso passus est, quod tyrannus ipse Tarquinius?
5 Nam et idem Brutus consanguineus Tarquinii fuisse perhibetur; sed Collatinum videlicet similitudo nominis pressit, quia etiam Tarquinius vocabatur. Mutare ergo nomen, non patriam cogeretur; postremo in eius nomine hoc vocabulum minus esset, L. Collatinus tantummodo vocaretur. Sed ideo non amisit quod sine ullo detrimento posset amittere, ut et honore primus consul et civitate bonus civis carere iuberetur.
6 Etiamne ista est gloria, Iunii Bruti detestanda iniquitas et nihilo utilis rei publicae? Etiamne ad hanc perpetrandam "vicit amor patriae laudumque inmensa cupido"? Iam expulso utique Tarquinio tyranno consul cum Bruto creatus est maritus Lucretiae L. Tarquinius Collatinus. Quam iuste populus mores in cive, non nomen adtendit!
7 Quam impie Brutus collegam primae ac novae illius potestatis, quem posset, si hoc offendebatur, nomine tantum privare, et patria privavit et honore! Haec mala facta sunt, haec adversa acciderunt, quando in illa re publica "aequo et modesto iure agitatum est." Lucretius quoque, qui in locum Bruti fuerat subrogatus, morbo, antequam idem annus terminaretur, absumptus est. Ita P. Valerius, qui successerat Collatino, et M. Horatius, qui pro defuncto Lucretio suffectus fuerat, annum illum funereum atque tartareum, qui consules quinque habuit, compleverunt, quo anno consulatus ipsius novum honorem ac potestatem auspicata est Romana res publica.